monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21
>>> Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 6, CAPUT XXI.

1 Cum sapientissimus regum Salomon, in figuram Christi et Ecclesiae templum Domino conderet, hoc quoque inter caetera non indecentibus figurarum praemonebat exemplis, quod adveniente tandem, et apparente rerum illarum, quae tunc umbratice signabantur veritate ac luce, mox omnis illa umbratilis, ut ita dicam, et imaginaria compositio typorum esset penitus auferenda.
2 Post factam namque de lapide, ligno, et auro incomparandi operis domum, misit, et, in figuram credituri de gentibus populi, tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduae [III Reg. VII]; haud dubium quin illius, quae supra duos nummos in gazophylacium mittendo, plus omnibus misisse laudatur. De tribu, inquit, Nephtalim, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina [Ibid.]. Omnia autem vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant. In campestri regione Iordanis fudit ea rex, in argillosa terra.
3 Qui enim omnia sua vasa non ductili, sed fusili opere fecit, prius nimirum ad similitudinem cuiusque vasis figmentum luti formabat, necessarium quidem, donec opus vasis expleretur: verum postea non modo nullis usibus aptum, sed etiam ut profectio vasis appareret, absque ulla dubietate frangendum. Quasi ergo forma de argilla caeremoniae legales antecedunt, ut dona veritatis evangelicae quasi vasa de aurichalco succedant.
4 Composita pro tempore testa vilis atteratur, ut fulgor ornamenti permansibilis qui latebat ostendatur. Cinis vitulae qui inquinatos sanctificabat tollatur, et crux Christi quae mundum redimat, praedicetur. Incumbente tempore, quo mare aeneum, cuius unda vivificatrice cuncti Ecclesiam intraturi baptizentur, quo columnae legis geminae, quae lilia pro capite gestantes, Christo devotarum ianuam hinc inde firment ovium, quo bis quini lateres operum nostrorum abluendis hostiis parati quo innumera denique vasorum electionis millia ad montem templi deferantur, solvitur argillosa terra, quae in campestri regione diutius haec occulta tegebat.
5 Hoc est, imminente praeconio dominicae passionis, per quam recondita dudum litterae velamento Ecclesiae sacramenta patescerent, labat paulatim, et destrui iam incipit illa coelestium occultatrix umbra secretorum. Unde recte post oblationem viduae pauperis, id est, Ecclesiae fidem Domini ore laudatam, Evangelista secutus adiunxit:
6 Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis exornatum esset dixit: Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Erat namque prius Ierusalem urbs illa magna regalis, ubi templum famosissimum Deo fuerat exstructum. Postea vero quam venit ille qui erat verum templum Dei, et coelestis Ierusalem coepit aperire mysteria, deleta est illa terrena ubi coelestis apparuit, et in templo illo non remansit lapis super lapidem.
7 Erat prius pontifex, sanguine taurorum et hircorum purificans populum; sed ex quo venit verus Pontifex, qui sanguine suo purificaret credentes [Hebr. XIII], nusquam est ille pontifex prior, nec ullus ei relictus est locus. Altare fuit prius, et sacrificia celebrabantur; sed ut venit verus agnus qui seipsum obtulit hostiam Deo [Hebr. IX], cuncta illa velut pro tempore posita cessaverunt.
8 Propterea sane divina dispensatio procuravit ut et civitas ipsa, et templum, et omnia illa pariter subverterentur, ne qui forte adhuc parvulus et lactens in fide, si viderit illa constare, dum sacrificiorum ritum, dum ministeriorum ordinem attonitus stupet, ipso diversarum formarum raperetur intuitu. Sed providens Deus infirmitati nostrae, et volens multiplicari Ecclesiam suam, omnia illa subverti fecit, et penitus auferri, ut sine ulla cunctatione illis cessantibus, haec esse vera, pro quibus in illis typus praecesserit, crederemus.
9 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt? Et quod signum cum fieri incipient? Quia laudantibus quibusdam aedificationes templi Dominus palam responderat haec omnia fore destruenda, discipuli secreto sedente eo super montem Oliveti, sicut Matthaeus Marcusque testantur, tempus et signa praedictae destructionis interrogant.
10 Qui dixit: Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes, Quia ego sum et empus appropinquavit. Nolite ergo ire post illos. Multi imminente Ierosolymorum excidio, principes exstitere, qui se esse christos, tempusque libertatis iamiamque appropinquare referrent. Multi in Ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum haeresiarchae prodiere, qui, inter alia plurima veritati contraria, diem Domini instare praedicarent.
11 Quos Apostolus in Epistola ad Thessalonicenses damnat. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus est Simon Magus, cui, sicut in Actis apostolorum legimus, auscultabant omnes qui in Samaria erant, a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna [Act. VIII]. Eo quod multo tempore magicis suis dementasset.
12 Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri. Oportet primum haec fieri, sed non statim finis. Praelia, ad hostes pertinent. Seditiones, ad cives. Quae utraque a tempore dominicae passionis in populo Iudaeorum, qui sibi pro Salvatore seditiosum latronem elegit, satis superque constat abundasse. Sed his praecurrentibus, apostoli ne terreantur, ne Ierosolyma Iudaeamque deserant, admonentur.
13 Quia videlicet non statim finis, qui in quadragesimum potius differendus sit annum, id est, desolatio patriae, supremumque urbis ac templi sequatur excidium.
14 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames. Constat haec ante finem desolationis templi, hoc est tempore Iudaicae seditionis, ad litteram contigisse. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum, quorum sermo serpit ut cancer [II Tim. II], et fames audiendi verbum Dei [Amos. VIII], et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, etiam in haereticis intelligi, qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
15 Terroresque de coelo, et signa magna erunt. Et haec tempore eodem completa, quisquis Iosephi historiam legerit, inveniet. Nam et stella gladio similis ut perhibet, per annum totum supra Ierosolyma pendens, infausto trepidos cives portento terrebat. Et currus itidem equitesque armati, per aera discurrere ac morem bellantium imitari per dies quadraginta sunt visi.
16 Sed et vitula sacrificiis admota, inter immolantium manus enixa est agnam. Quo autem haec merito contigerint, protinus subinfertur, cum dicitur:
17 Sed ante haec omnia, iniicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in Synagogas et custodias, trahentes ad reges, et praesides propter nomen meum. Haec quippe Iudaicae genti, vel sola, vel maxima causa exitii fuerat, quia post Domini Salvatoris occasionem, nominis quoque eius praecones simul et confessores impia crudelitate vexavit.
18 Continget autem vobis in testimonium. Testimonium videlicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe iustorum, bonis in adiutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed, auditis tot terroribus, turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adiungitur, cum protinus subinfertur:
19 Ponite ergo in cordibus vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere. Vos ad certamen acceditis, sed ego praelior. Vos verba editis, sed ego sum qui loquor.
20 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Minorem dolorem mala ingerunt, quae ab extraneis inferuntur; plus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur:
21 Et capillus de capite vestro non peribit. Scimus quia caro incisa dolet, capillus non dolet incisus. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit, videlicet aperte dicens: Cur timetis, ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Aliter: Capillus de capite discipulorum Domini non peribit, quia non solum fortia quaeque gesta vel dicta sanctorum, de quibus dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum [Psal. XXXIII], sed et volatilis (ut ita dicam) ac tenuissima cogitationum fidelium superficies, quae de occulta cordis radice, quasi de cerebro caesaries exit, apud iustum iudicem conservata digna mercede donabitur. Unde recte Propheta, ut bonorum etiam cogitatuum merita Domino quam sint accepta demonstret. Et reliquiae, inquit, cogitationum, diem festum agent tibi [Psal. LXXV]. Unde etiam Nazareni in lege, tempore consecrationis, comam nutrire iubentur, et novacula super caput Samuel non ascendisse perhibetur.
22 At contra mulier captiva ut viro Israelitae nubere queat, mundatus a lepra ut Ecclesiae communicare mereatur, omnes sui corporis pilos praecipiuntur eradere, quia videlicet omnis sapientium cogitatio, quae bona, placens et perfecta est, salvatur in perpetuum, et apud Dominum est merces eius.
23 Stultorum vero pravorumque, quasi Dei aspectibus indigna radix, operum cogitatio poenitendo debet excidi.
24 Et in patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus.
25 Ius vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Patientia autem vera est, aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat, nullo dolore moveri.
26 Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit.
27 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. Hactenus ea quae per quadraginta annos necdum fine adveniente futura erant; hinc ipse finis desolationis, quae a Romano exercitu facta est, Dominis verbis exponitur.
28 Tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes. Ecclesiastica narrat historia cunctos qui in Iudaea erant Christianos, imminente Ierosolymorum excidio, commonitos a Domino loco decessisse, et trans Iordanem in civitate quadam Pella nomine, donec desolatio Iudaeae compleretur, habitasse.
29 Et qui in medio eius, discedant. Et qui in regionibus, non intrent in eam. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Videtur quidem ad congruam pertinere admonitionem, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt, quomodo discedent ab exercitu iam civitate circumdata? Nisi forte quod praemisit tunc, id est, tunc qui in Iudaea sunt fugiant, non ad ipsum tempus obsidionis, sed ad proximum ante obsidionem tempus, cum se primo miles Romanus per Galilaeae vel Samariae fines coepisset diffundere, pertinere dicimus, ut tunc fugere quisque, cum fugae adhuc tempus esset, acceleraret. Dies autem ultionis hi sunt, dominici videlicet sanguinis ultionem petentes.
30 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae, praesente captivitate, praegnantibus et nutrientibus, sive mammantibus, ut quidam interpretantur. Quarum vel uteri, vel manus, filiorum sarcina praegravatae, fugae necessitatem non minimum impediunt. Lege et Regum historiam, ubi uxor Ionathae malum captivitatis praepropera fuga vitando, lapsum sinu filium perpetuo claudum recepit.
31 Erit enim pressura magna supra terram, et ira populo huic. Haec pressura, et ira populo illi, usque hodie per omnes gentes disperso individua comes adhaeret, non tamen in aeternum adhaesura credenda est. Nam postquam ordinem eiusdem pressurae vel irae, Dominus ostendit, dicens:
32 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentes in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus. Protinus iuxta prophetiam quae canit: In ira misericordiae memor eius, subiunxit atque ait:
33 Donec impleantur tempora nationum. Tempora quippe nationum illa sunt quae commemorat Apostolus, dicens: Quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI]. Qui cum promissa salute fuerit potitus, patrium quoque rediturus ad solum, et metropolis quondam suae possessione atque inhabitatione gavisurus esse, forsitan non temere speratur, quia non in perpetuum, sed donec tempora nationum impleantur, ita premendus esse narratur. Quid autem, impletis nationum temporibus, et sic omni Israel salvato, sequatur, Dominus ex ordine manifestat.
34 Nam et hoc secundum Matthaeum discipuli interrogabant, non solum templi evertendi tempus, sed et signum adventus eius, et consummationis saeculi quaerendo
35 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum. Quia ergo, sicut Dominus in sequentibus intimat, apparente universali iudicio coelum et terra transibunt, et sicut in Ioannis Apocalypsi legimus, mare iam non erit, merito eodem incumbente iudicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarum orbis prementibus se invicem colonis inficitur, maxima coeli luminaria percussis horrore novo radiis turbatam faciem velant.
36 Et quomodo impulsae ad casum arbores fragoris motusque sui praemittere solent indicia, sic termino appropiante quasi paventia nutant ac tremunt elementa. Ergo quod ait Matthaeus: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo [Matth. XXIV], ipsam iudicii praesentiam significat, quando apparente verae gloria lucis, omnia mundi lumina, tenebris umbrisque comparantur. Quod vero dicit Lucas: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, praecursores vicini eiusdem iudicii quasi nuntios indicat.
37 E quibus est et illud Prophetae: Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus [Ioel. II]. Item quod Lucas ait: Et in terris pressura gentium, ipsum esse reor, quod Antichristi tempora describens Matthaeus dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet [Matth. XXIV]. Quod autem Lucas subiungit, prae confusione sonitus maris et fluctuum, praeco est illius quod inter caetera mutabilia saeculi Ioannes mare habiturum conspexit.
38 Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Credo ipsum iudicis adventum hac sententia designari, quando iuxta alterius loci parabolam omnes, hoc est et prudentes et fatuae virgines insolito clamore suscitatae, lampades ornant, id est, sua secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore iam iamque instantem aeterni discriminis exspectant eventum.
39 Nam eatenus absque ullo timore iudicis, universus pene orbis acturus est, Apostolo attestante, qui ait: Cum enim dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus [I Thess. V]. Tunc itaque superveniente universo orbi timore et exspectatione districti examinis, multi qui in hoc mundo florere videbantur, cum se sine fructu conspexerint, arescent.
40 Tunc fides quae sine operibus viruerat, probante se iusti Iudicis inarescet. Nec mirum homines, hoc est vel natura, vel sensu terrestres, ad eius iudicium turbari, cuius aspectum et ipse coelorum virtutes, hoc est, angelicae trement potestates, beato quoque Iob attestante, qui ait: Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum eius. Quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur?
41 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. In potestate et maiestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad eius patientiam non inclinant. Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur, nam subditur:
42 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Cum plagae, inquit, mundi crebrescunt, cum terror iudicii virtutibus commotis ostenditur, levate vos capita, id est exhilarate corda. Quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesitis.
43 In Scriptura etenim sacra, saepe caput pro mente ponitur. Quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Levare itaque capita est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Quod autem calcari mundus, ac despici debeat, provida Dominus comparatione manifestat. Nam sequitur:
44 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores, cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Aperte ergo docet quia sicut ex fructu arborum ventura aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei.
45 Quibus profecto verbis ostenditur, quia fructus mundi, ruina est. Ad hoc enim crescit, ut cadat. Ad hoc germinat, ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt.
46 Amen, dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Multum quippe commendat Dominus, quod ita pronuntiat. Quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est: Amen, dico vobis. Amen enim interpretatur verum, et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici Verum dico vobis, nec Graecus hoc interpres ausus est facere, nec Latinus.
47 Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Igitur Verum dico vobis Veritas dicit, quae utique et si non diceret, mentiri omnino non posset. Tamen commendat, inculcat, dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult: Amen, inquiens, dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
48 Generationem autem aut omne hominum genus dicit, aut specialiter Iudaeorum.
49 Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Coelum quod transibit non aethereum, sive sidereum, sed aereum, a quo et aves coeli et nubila coeli cognominantur, intelligere debemus. Petro attestante, qui dicit quod coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit.
50 Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt igni reservati in die iudicii et perditionis hominum impiorum [II Petr. III]. Aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est, inania haec, et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transcendit, ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est.
51 Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum iuxta praefatam beati Petri sententiam et ignis iudicii perveniet. Si autem coelum et terra transibunt, moveri potest quomodo dicat Ecclesiastes: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat [Eccle. I]. Sed aperta ratione coelum et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt. Praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII]. Et ad Ioannem angelus: Erit (inquit) coelum novum et terra nova [Apoc. XXI]. Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur.
52 Coelum igitur et terra et transibit et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie per ignem tergetur, et tamen in sua semper natura servabitur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur [Psal. CI]. Quam quidem ultimam commutationem suam, ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternat.
53 Nam terra a sua specie, hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari.
54 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. O stultam praesumptionem cordis humani, quae lamentabilem finem cupiditatis, ebrietatis, et crapulae, nec ipso iudice contestante, praevideat, sed edictum Regis aeterni more servi nequam, postquam didicerit, spernat.
55 Et certe si qui nobis peritus ac sapiens medicus praeciperet: Attendite, inquiens vobis, ne qui (verbi gratia) de illius vel illius herbae succo avidius sumat; quod si fecerit, repentinus ei superveniet interitus, quanto quisque studio praemonentis medici mandata servaret, ne, videlicet, vetitum gustando, periret? At nunc animarum simul et corporum Salvator ac Dominus iubet ebrietatis herbam et crapulae vitandam, nec non et curarum saecularium, velut mortiferos succos esse cavendos, et quanti tamen nostrum, his non solum sauciari, sed etiam consumi non timent?
56 Nulla credo alia causa, nisi quia fidem quam medici praebent dictis, Domini praebere contemnunt. Si enim credidissent, credendo utique timerent, timendo autem impendens periculum caverent. Sed illi e contra torpendo, quam iuste dictum sit, probant: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra [Luc. XVIII]?
57 Vigilate itaque omni tempore, orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. Qui ante Filium hominis stare, eique iuxta Apocalypsin Ioannis die noctuque in templo eius servire desiderat, nec ab eius aspectibus in ignem aeternum maledictus abiici, non solum ab illecebris saecularibus castigari, sed et orare, et vilare, et hoc non certis quibusdam diebus, sed omni tempore facere debet, iuxta quod psalmus ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII]. Sic namque merebitur habitare in domo Domini, in saeculum saeculi laudare illum.
58 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. Et omnis populus manebat ad eum in templo, audire eum. Quae verbis praecipit Dominus, suis confirmat exemplis. Nam qui nos ante repentinum iudicii universalis adventum, ante incertum singulorum nostrum exitum, deliciis simul et curis huius vitae neglectis, ad vigilandum hortatur et orandum, et ipse impendente suae tempore passionis, doctrinae vigiliis, et precibus instat, pariter et exemplo insinuans hoc esse digne Deo vigilare, vel dicto vel facto proximis quibusque viam veritatis ostendere, et eos pro quibus passurus erat, vel verbo ad fidem provocans, vel Patri oratione commendans.
59 Et nos quoque cum inter prospera sobrie, et iuste, et pie conversamur, inter adversa vero nunquam de divinae misericordiae celsitudine desperamus, diebus profecto cunctis in templo docemus, quia fidelibus operis boni formam praebemus. Noctibus vero in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritalis consolatione respiramus.
60 Iuxta eum qui dixit: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei mei [Psal. LI]. Id est, sicut is qui misericordiae fructum, quibus valuit impendit, mei a Domino miserendum esse non ambigo. Et ad nos quoque audiendos omnis populus manicat, cum vel discussis operibus tenebrarum, vel evictis, Dei gratia, nebulis pressurarum, sicut in die honeste ambulantes, non in comssationibus et ebrietatibus nos filii lucis imitantur [Rom. XIII].
Beda Venerabilis HOME

csg85.404

>>> Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXII.
monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik